- RIPANI
- RIPANIin veter. Inscr.Caraduni, vulgo Caerden, viculo ad Mosellae ripam sinistram, haud procul Monasterio, UC. I. GENIO. VICANO. OMNIBUS. OB. MEMORIAM. RIPANORUM. MARIANUS. RIPANUS: Browero in Proparasceve Annal. Trever. p. 68. 95. primae edit. iidem sunt cum Ripariolis Iornandis, de Reb. Getic. p. 1118. et Ripuariis aliorum, populi videl. qui ad Rheni ripas cis fluvium consederant, maxime qui ad Rheni, Scaldis et Mosae: quales sunt Hollandi, Luxemburgenses, Geldrenses, Iuliacenses, alii, uti habet Isaac. Pontanus, Originum Franc. l. 2. et Francis aequiparantur in Lege Ripuam. tit. 22. Eorum regio, Ribuaria, dicitur in Chronico Trudon. Part. I. l. 2. Est autem Ribuaria terra victualibus abundans, sub qua Comitatus Iuliacensis aliorumque Principum fortalitia continentur, apud Marianum Scorum A. C. 875. Ripuaria arva apud Guntherum, Ligurini l. 6.His bene compositis Ripuaria Caesar in arvaTendit et extremos Rheni percurrere finesAccelerat —— ——Ducatus Ripuariorum, in eod. Chron. Part. I. l. 5. etc. Qui constabat Comitatibus quatuor, ut est in divisione Regni Lotharii, in Capitul. Caroli Calvi, qui apud Nithardum, l. 1. A. C. 838. ita nominantur: Et per fines Ribuariorum Comitatus Moilla, Halt, Trahammolant, Masagowi. Pagi Meginensis, nomine Ripuaria; meminit idem Scotus ubi supra; Qui quoque Carolum Seniorem 8. Id Octobr. bello in pago Meginensi, nomine Ripuaria, non longe ab Andernach. Castello iuxta Rhenum, pugnantem ultra 50000. superavit. Inter Duces Ribuariorum Gozelo occurrit apud Wipponem in Conrado Salico. Vide quoque Marquardum Freherum, Origin. Palatin. l. 2. e. 8. et 9. Coeterum, quos Ripuarios Latini, Galli Ruiers et Ruives appellabant. Hinc cum Duces Burgundiae plurs haberent Faeciales seu Heraldos, eorum alii Poihiers; alii Ruyers dicti sunt: quorum illi Gallicis provinciis, isti intra Imperii fines, munus suum exercebant. Ita nempe Poheri Ducum Burgundiae subditi, qui Gallice; contra Ripuarii, qui Teutonice loquebantur, appellati sunt, uti ex Car. du fresne diximus supra in voce Poheri. Vide eundem in voce Ripuarii, et Auctores illi laudatos Chapeavillum in Erardo a Marka Episcop. Leod. c. 18. et 19. ac Aegidium Bucherium in Belgio Romano.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.